- NICETERIUM
- NICETERIUMGraece Νικητήριον, proprie corona dicta est, in signum victoriae olim conferri solita; quod tantae aestimationis fuit, utfactum quandoque sit praemium illorum, quibus ob praeclarissima merita remuneratio dabatur. Hinc Iason edixit, apud Xenophontem Histor. Graec. l. 6. Niceterium, auream coronam fore, si quis e civitatibus bovem ductorem pulcherrimum Deo aleret. Nempe huic, ut victori aliorum omnium, qui id ipsum suscepissent, haec veluti merces amplissima promittebatur, sicutieam vocat Lactantius, ubi de certamine, quod anima adversus carnem instituit, loquitur de vera Sap. l. 4. c. 26. Fuitautem haec corona aurea; unde Sullae Tarenti scrificanti, cum in capite vitulini iecoris similitudinem coronae aureae vidisset, Posthumium Aruspicem respondisse, praeclaram ei victoriam significari, refert Augustin. de Civ. Dei, l. 2. c. 24. Et quidem, priscô Graecorum more, qui in bello strenue quidpiam fecisset, primum a commilitonibus suis in exercitu, mox a Magistratibus coronâ donabatur, uti docet Plato de Rep. l. 5. eâque insignis per urbem incedebat, uti indigitat Hieronym. l. 2. Ep. 6. Interdum tamen et laurea erat corona haec νικηφόρος, ut vocat Euripides Troad. Actu 2.Μᾶτερ πύκαζε κρᾶτ᾿ ἐμὸν νικηφόρον:Seu καλλίνικος, ut idem appellat Iphigen. in Taur.Τὸν καλλίνικον ςέφανον Ἰλίου ςθέλωνΛαβεῖν Ἀχαιοὺς κτλ.Vide Car. Paschalium, Coronar. l. 7. c. 5. Sed et Niceteria e collo suspensa, dicemus ubi de Olympionicis, it. voce Trechediora, et Victor.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.